Wis 3

1Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. 2Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimata est afflictio exitus illorum: 3et quod ab itinere iusto abierunt in exterminium; et quod a nobis est iter, exterminii: illi autem sunt in pace. 4Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. 5In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. 6Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. 7Fulgebunt iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent. 8Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. 9Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis eius. 10Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino recesserunt. 11Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. 12Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. 13Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum: 14et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. 15Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidit radix sapientiae. 16Filii autem adulterorum in consumptione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. 17Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. 18Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. 19Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
Copyright information for VulgS